- PHILIPPI
- I.PHILIPPIadhuc vulgo, Filippo, colonia et urbs Macedoniae archiepiscopalis, condita, an in staverata a Philippo Rege in Thraciae confinio apud montis Pangaei readiccs. olim Crenides, teste Diodor. Siculô apud oram maris Aegaei, olim clara, nunc pene iacens et de serta. Ovid. Met. l. 15. v. 824.Emathiaque iterum madefient eaede Philippi.Virgil. l. 1. Georg. v. 490.Romanas acies iterum videre Philippi.Hîc campi Philippici, ubi inter Caesarem et Pompeium pugnatum est, postea vero inter Augustum et Cassium. Populi Philippenses, ad quod e captivitate, epistolam seripsit B. Paulus, missis vitae subsidiis ad illis liberaliter adiutus. Meminit huius urbis D. Lucas Actor. Ap. c. 16. v. 12. Ε᾿κεῖθεν ἐις Φιλίππους, ἥτις ἐςτὶ πρώτη τῆς μερίδος τῆς Μακεδονίας πόλις. Dates quoque olim vocabatur, unde proverbium, Δάτος ἀγαθῶν, ob aurifodinam scil. non longe ab ea exsist entem, Appian. l. 2. Bell. Civ. Vide Liv. Epit. l. 109. s. Plut. in Caesare et Pompeio. Velleium, l. 2. c. 70. 86. Dionem, Forum l. 4. c. 5. aliosquescriptores. In sacram ad Philippenses Epistolam, prodiêrunt: Brentii Comm. Calitus. Cocceius. Crellii Socin. Praelectiones. Dalaei Contiones, Gallic. in 2. Vol. in 81. Erasmi Comm. Homiliae Godeau. Gomari Explic. locor. difficil. Hofmanni Comm. in 8t. Basileae 1541. Martini Analysis. Meelfuhrert Comm. in 4to. Norimb. 1628. Muscul. Oleviani Notae. in 8t. Herbornae 1588. Quistorpius. Schotani Analysis et Comm. Francof. in 4t. 1657. Stevartius. Vasquez. Velasquez. Vorstius. Weinrichii Explicatio. in 4. Lipisiae 1618. Welleri Enarrat. in 8. Norimb. 1561. Zanchii Comm. Zuinglii Annotationes. Vide Crowaei Elenchum.II.PHILIPPIcrebro olim appellati Franci, si Ingulfo fides, qui ita habet p. 910. et forte Leuca dicitur a Leucon, quod in Seythica lingua interpretatur Philippus. Unde Magister in Isagogis suis O. M. l. 3. Et niveus Leucon dicit ibi, hunc Leucon fuisse Philippum Imper. qui niveus descriptus est, quia Christianus et Baptismô super nivem dealbatus. Et alio in loco, ubi exponit illud, i. e. Phoebum adamâsse Leucothoen, dicit Deum adamâsse Christianit atem Regni Franciae, i. e. Philipporum, quum apud Francos nomen Philippi frequentissimum habeatur, in tantum, ut Rex Henricus, qui modo regnat in Francia, filium suum prinmogenitum Philippum fecit appellari. Beatus enim Christi Apostolus Philippus, cum Scyihis verbum Dei praedicâsset et plurimos eorum ad fidem Christi convertisset, rediens in Asiam. per Sicambros viam fecit, ac illis Christi nomen primus annuntiavit, de quibus exeuntes Franci, ut plures sorum Hier ochronographi testantur, beatum Philippum Apostolum suum specialem Protodoctorem et Neoapostolum adhuc tenent. Ex his omnibus colligitur, quod leuca dicitur a Leucon, i. e. mensura terrae Philippicae, i. e. Philippi vel Philipporum. Apud Car. du Fresne Glossar. qui tamen ante Henricum I. Galliae Regem quô regnante vivebat Ingulfus, Philippinomen in veterib. tabulis vix comparere, adnotar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.